monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.144 r > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , I. <<<     >>> III.

II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pictavis dirigit. 2  At ille relicta ordinatione patris, Turonis venit, ibique et dies sanctos Paschae tenuit. 3  Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit. 4  Ipse vero simulans ad matrem suam ire velle, Rothomagum petiit, et ibi Brunichildi reginae coniungitur, eamque sibi in matrimonio sociavit. 5  Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus, dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. 6  At illi cum haec cognovissent, quod eosdem separare decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae super muros civitatis ligneis tabulis fabricata est, confugium faciunt. 7  Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur, et illi dolose eum putantes facere, non crederent, iuravit eis dicens: Si, inquit, voluntas Dei fuerit, ipse hos separare non conaretur. 8  Haec illi sacramenta audientes, de basilica egressi sunt, exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis. 9  Post dies vero paucos, adsumpto secum rex Merovecho, Suessionas rediit.