monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prologus.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUINTI. <<<     >>> I.

Prologus.

1  Taedet me bellorum civilium diversitates quae Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare: in quo, quod peius est, tempus illud, quod Dominus de dolorum praedixit initio, iam videmus. 2  Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum (Matth. X, 21). 3  Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui ut divisi, statim ab inimicis sunt interempti. 4  Quoties et ipsa Urbs urbium, et totius mundi caput, iniens bella civilia, ruit! quo cessante, rursum quasi ex humo surrexit. 5  Utinam et vos, o reges, in his praeliis, in quibus parentes vestri desudaverunt, exerceremini, ut gentes vestra pace conterritae, vestris viribus premerentur. 6  Recordamini quid caput victoriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui adversos reges interfecit, noxias gentes elisit, patrias gentes subiugavit: quarum regnum vobis integrum illaesumque reliquit. 7  Et cum hoc faceret, neque aurum, neque argentum, sicut nunc est in thesauris vestris, habebat. 8  Quid agitis? quid quaeritis? quid non abundatis? In domibus deliciae supercrescunt; in promptuariis vinum, triticum, oleumque redundat; in thesauris aurum atque argentum coacervatur. 9  Unum vobis deest, quod pacem non habentes, Dei gratia indigetis. 10  Cur unus tollit alteri suum? cur alter concupiscit alienum? Cavete illud, quaeso, Apostoli: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). 11  Scrutamini diligenter veterum scripta, et videbitis quid civilia bella parturiant. 12  Requirite quid de Carthaginensibus scribat Orosius: qui cum post septingentos annos subversam dicat civitatem et regionem eorum, addidit: « Quae res eam tandiu servavit? concordia. 13  Quae res eam post tanta destruxit tempora? discordia. 14  » Cavete discordiam, cavete bella civilia, quae vos populumque vestrum expugnant. 15  Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester ceciderit, vos sine solatio relicti, atque a gentibus adversis oppressi protinus corruatis? Si te, o rex, bellum civile delectat, illud quod Apostolus (Gal. V, 17) in hominem agi meminit, exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem, et vitia virtutibus cedant, et tu liber capiti tuo, id est Christo, servias, qui quondam radici malorum servieras compeditus.