monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35 > L [Al. XLIX].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLIX [Al. XLIII]. <<<     >>> LI [Al. XLV].

L [Al. XLIX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Dum haec agerentur, Sigibertus rex gentes illas, quae ultra Rhenum habentur, commovet, et bellum civile ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire destinat. 2  Quod audiens Chilpericus, ad fratrem suum Guntchramnum legatos mittit. 3  Qui coniuncti pariter foedus ineunt, ut nullus fratrem suum perire sineret. 4  Sed cum Sigibertus gentes illas adducens venisset, et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resideret, nec haberet rex Sigibertus super fratrem suum iturus, ubi Sequanam fluvium transmearet, fratri suo Guntchramno mandatum mittit, dicens: Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam. 5  Quod ille timens, foedus cum eodem iniit, eumque transire permisit. 6  Denique sentiens Chilpericus, quod Guntchramnus, scilicet relicto eo ad Sigibertum transisset, castra movit, et usque Avallocium Carnotensem vicum abiit. 7  Quem Sigibertus insecutus, campum sibi praeparari petiit. 8  Ille vero timens, ne colliso utroque exercitu, etiam regnum eorum corrueret, pacem petiit, civitatesque eius, quas Theodobertus male pervaserat, reddidit; deprecans, ut nullo casu culparentur earum habitatores, quos ille iniuste igni ferroque opprimens acquisierat. 9  Vicos quoque, qui circa Parisios erant, maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direptae sunt. 10  ut etiam et captivi ducerentur. 11  Obtestabatur enim rex, ne haec fierent: sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant, superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire posset ad patriam. 12  Tunc ex gentilibus illis contra eum quidam murmuraverunt, cur se a certamine subtraxisset. 13  Sed ille, ut erat intrepidus, ascenso equo, ad eos dirigit, eosque verbis lenibus demulsit, multos ex eis postea lapidibus obrui praecipiens. 14  Sed nec hoc sine beati Martini fuisse virtute ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur. 15  Nam in ipsa die qua hi pacem fecerunt, tres paralytici ad beati basilicam sunt directi,, quod in sequentibus libris, Domino iuvante, disserimus.