monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 17 > XLVIII [Al. XLII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLVII [Al. XLI]. <<<     >>> XLIX [Al. XLIII].

XLVIII [Al. XLII].

1  Chlodovechus vero Chilperici filius, de Turonico eiectus, Burdegalam abiit. 2  Denique cum apud Burdegalensem civitatem nullo prorsus inquietante resideret, Sigulfus quidam a parte Sigiberti se super eum obiecit: quem fugientem cum tubis et buccinis, quasi labentem cervum fugans, insequebatur, qui vix ad patrem regrediendi liberum habuit aditum. 3  Tamen per Andegavis regressus, ad eum rediit. 4  Cum autem intentio inter Guntchramnum et Sigibertum reges verteretur, Guntchramnus rex apud Parisios omnes episcopos regni sui congregat, ut inter utrosque quid veritas haberet, edicerent. 5  Sed ut bellum civile in maiore pernicitate cresceret, eos audire peccatis facientibus distulerunt. 6  Chilpericus autem rex in ira commotus, per Theodobertum filium suum seniorem, qui a Sigiberto aliquando apprehensus sacramentum dederat ut ei fidelis esset, civitates eius pervadit, id est Turonis et Pictavis, et reliquas citra Ligerim sitas. 7  Qui Pictavis veniens, contra Gundobaldum ducem pugnavit. 8  Terga autem vertente exercitu partis Gundobaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit; sed et de Turonica regione maximam partem incendit, et nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. 9  Commoto autem exercitu, Lemovicinum, Cadurcinum, vel reliquas illorum provincias pervadit, vastat, evertit; ecclesias incendit, ministeria detrahit, clericos interficit, monasteria virorum deiicit, puellarum deludit, et cuncta devastat: fuitque illo in tempore peior in ecclesiis gemitus, quam tempore persecutionis Diocletiani.