monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI. > Lucas, 3 > XLVII [Al. XLI].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLVI [Al. XL]. Multa enim Mummolus bella gessit, <<<     >>> XLVIII [Al. XLII].

XLVII [Al. XLI].

1  De Andarchii vero interitu locuturus, prius genus ordiri placet, et patriam. 2  Hic igitur, ut asserunt, Felicis senatoris servus fuit, qui ad obsequium domini deputatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. 3  Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianae libris, arteque calculi adplene eruditus est. 4  Hac igitur scientia tumens, despicere dominos coepit: et se patrocinio Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensem ex iussu regis Sigiberti accederet, commendavit. 5  De qua regressus, hunc secum abire praecepit, insinuavitque eum diligenter Sigiberto regi, atque ad serviendum tradidit: quem ille per loca diversa dirigens, locum praebuit militandi. 6  Ex hoc quasi Honoratus habitus, Arvernum venit: ibique cum Urso cive urbis eius amicitias illigat. 7  Interim, ut erat acris ingenii, filiam eius desponsare desiderans, loricam, ut ferunt, in libellari quo chartae abdi solitae sunt, recondit, dicens mulieri, coniugi utique Ursi: quia multitudinem aureorum meorum amplius quam sexdecim millia in hoc libellari reconditam tibi commendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris desponsari. 8  Sed . . . . . Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames? (Virg. Aeneid. lib. III.)
Promisit mulier haec simpliciter credens, absente viro, huic desponsari puellam. 9  At ille regressus ad regem, praeceptionem ad iudicem loci ehxibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens: Quia dedi arrham in desponsatione eius. 10  Negavit autem vir ille, dicens: Quia neque te novi unde sis, neque aliquid de rebus tuis habeo. 11  Qua intentione pullulante, ac vehementius increscente, Andarchius expetiit Ursum regis praesentia arcessiri. 12  Cumque venisset apud villam Brennacum, requirit hominem alium, Ursum nomine, quem ad altarium clam adductum iurare fecit, ac dicere: Per hunc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum, quia si filiam meam tibi in matrimonio non tradidero, sexdecim millia solidorum tibi satisfacere non morabor. 13  Stabant enim testes in sacrario, auscultantes occulte verba loquentis, sed personam quae loqueretur penitus non videntes. 14  Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Ursum, fecitque eum sine regis praesentia reverti ad partiam. 15  Factoque ex hoc iuramento, breve sacramentorum regi illo protulit discedente, dicens: Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae praeceptionem deposco. 16  ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. 17  Alioquin mihi liceat res eius possidere, donec sexdecim millibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam. 18  Tunc adeptis praeceptionibus, Arvernum rediit: ostendit iudici iussionem regis. 19  Ursus autem se in Vellavum territorium contulit. 20  Cumque res eius huic consignarentur, et hic in Vellavum accessit. 21  Ingressusque unam Ursi domum, coenam sibi praecepit praeparari, atque aquas quibus ablueretur calefieri iubet. 22  Sed cum servi domus minime rudi domino parerent, alios fustibus, alios virgis caedit, nonnullis capita percutiens sanguinem elicuit. 23  Turbata ergo familia, praeparatur coena, abluitur hic aquis calidis, inebriatur vino, et se collocat super stratum. 24  Erant autem cum eo septem pueri tantum. 25  Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, Ursus congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit: acceptisque clavibus, metas annonae quae aderant, elidit; ac circa domum et supra domum aggregatis his acervis annonae, quae tunc in manipulis erat, ita ut operta ex his domus cerneretur omnino. 26  Tunc immisso per partes diversas igne, cum iam super hos infelices materia aedificii exusta dirueret, excitantur, emittunt voces: sed non fuit qui exaudiret, donec tota domo adusta ipsos pariter ignis absorberet. 27  Ursus vero metuens, basilicam sancti Iuliani expetiit, datisque regi muneribus, res suas in solidum recepit.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLVI [Al. XL]. Multa enim Mummolus bella gessit, <<<     >>> XLVIII [Al. XLII].
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI. > Lucas, 3 > XLVII [Al. XLI].