monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX [Al. XXXIII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXVIII [Al. XXXII]. <<<     >>> XL [Al. XXXIV].

XXXIX [Al. XXXIII].

1  Defuncto igitur apud urbem Constantinopolitanam Iustiniano imperatore, Iustinus ambivit imperium, vir nimiae avaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum exspoliator: cui tanta fuit cupiditas, ut arcas iuberet fieri ferreas, in quas numismatis aurei talenta congereret; quem etiam ferunt in haeresim Pelagianam dilapsum. 2  Nam non post multum tempus exsensus effectos. 3  Tiberium Caesarem sibi ascivit ad defensandas provincias suas, hominem iustum, eleemosynarium, aequum, discernentem, obtinentemque victorias: et, quod omnibus supereminet bonis, etiam verissimum Christianum. 4  Denique Sigibertus rex legatos ad Iustinum imperatorem misit, pacem petens, id est Uvarinarium Francum, et Firminum Arvernum. 5  Qui euntes evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique cum imperatore, quae petierunt obtinuerunt. 6  Ad sequentem tamen annum in Galliam sunt regressi. 7  Posthaec autem Antiochia Aegypti, et Appamia Syriae, maximae civitates, a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. 8  Basilica tunc sancti Iuliani Antiochensis martyris gravi incendio concremata est. 9  Ad Iustinum autem imperatorem PersaeArmeni cum magno serici intexti pondere venerunt, petentes amicitias eius, atque narrantes se imperatori Persarum esse infensos. 10  Venerant enim ad eos legati eius, dicentes: Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum. 11  Respondentibus illis, omnia ab his pollicita illibata servari, dixerunt legati: In hoc apparebit vos eius amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, et vos veneremini. 12  Respondente populo nequaquam se haec facturum, ait episcopus qui coram erat: Quae est in igne deitas, ut venerari queat? quem Deus ad usus hominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepescit. 13  Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conviciis fustibus caedunt. 14  Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatos irruunt, manus iniiciunt, interimuntque: et, sicut diximus, huius imperatoris amicitias petierunt.