monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII [Al. XXXII].

XXXVII.

1  Sanctus vero Friardus hoc nihilominus tempore, quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cuius miraculis quaedam in libro, quem de Vita eius scripsimus memoravimus. 2  In cuius transitu adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit, unde non ambigo aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremuerit, quem episcopus abluens, atque dignis vestimentis involvens, sepulturae mandavit.