monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 12 > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

XXXVI.

1  Decedente vero apud Parisios post synodum illam, quae Saffaracum expulit Sacerdote Lugdunensi episcopo, sanctus Nicetius ab ipso, sicut in libro Vitae eius scripsimus, electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius, castae conversationis. 2  Charitatem vero, quam Apostolus (Rom. XII, 17) cum omnibus, si possibile esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in eius pectore ipse Dominus, qui est vera charitas, cerneretur. 3  Nam etsi commotus contra aliquem pro negligentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. 4  Erat enim castigator delinquentium, poenitentiumque remissor, eleemosynarius atque strenuus in labore: ecclesias erigere, domos componere, serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat. 5  Sed non eum hae res ab oratione turbabant. 6  Hic viginti duobus annis sacerdotio ministrato migravit ad Dominum, qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus praestat. 7  Nam de oleo cicindeli, qui ad ipsum sepulcrum quotidie accenditur, caecorum oculis lumen reddidit, daemones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem, et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur praesidium. 8  Igitur Priscus episcopus, qui ei successerat, cum coniuge sua Susanna coepit persequi ac interficere multos de his, quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua victos, non in crimine comprobatos, non furto deprehensos, tantum inflammante malitia invidus, cur ei fideles fuissent. 9  Declamabat multa blasphemia ipse cum coniuge de sancto Dei, et cum diu multoque tempore observatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut mulier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puellis etiam in cellula, in qua viri beati quieverant, introibat. 10  Sed pro his commota tandem divina maiestas ulta est in familia Prisci episcopi. 11  Nam coniux eius daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana vexabatur, et sanctum Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret declamabat. 12  Episcopus ille a typo quartanae correptus tremorem incurrit. 13  Nam cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. 14  Filius quoque, omnisque familia decolor esse videbatur ac stupida: ut nulli sit dubium, eos a sancti viri virtute percussos. 15  Semper enim Priscus episcopus, eiusque familia, contra sanctum Dei nefariis vocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum esse dicentes, quicunque de eo improperia evomuisset. 16  Iusserat enim in primordio episcopatus sui aedificium domus ecclesiasticae exaltari; et diaconus quem saepe propter facinus adulterii sanctus Dei, dum esset in corpore, non solum a communione removerat, sed etiam saepius caedi praeceperat, et nunquam ei ad emendationem ducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius, cum detegere coepisset, ait: Gratias tibi ago, Iesu Christe, quod post mortem iniquissimi Niceti super hunc tectum calcare promerui. 17  Adhuc verba in ore pendebant, et statim subductus a pedibus eius robur in quo stabat, cecidit ad terram, crepuitque et mortuus est. 18  Cum autem episcopus vel coniux eius multa contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens: Vade, et dic Prisco ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera eius bona. 19  Martino quoque presbytero dices: Quia consentis his operibus, castigandus eris; et si emendare perversitatem tuam nolueris, morieris. 20  At ille evigilans, locutus est diacono cuidam, dicens: Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo episcopi, et haec loquere sive episcopo, sive Martino presbytero. 21  Promisit se diaconus elocuturum, sed retractatus noluit ea fari. 22  Nocte autem cum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus, dicens: Cur non dixisti quae tibi abbas locutus est; et clausis pugnis coepit guttur eius caedere. 23  Mane autem facto, inflatis faucibus cum magno dolore, accessit ad viros, et omnia quae audierat intimavit. 24  At illi parvipendentes ea quae audierant, phantasiam somniorum esse dixerunt. 25  Martinus vero presbyter statim in febre et aegrotans convaluit; secum semper adoratorio episcopo loqueretur, et consentiret et in malis actibus ac blasphemiis quae in sanctum evomebant, iterum in febre redactus spiritum exhalavit.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 12 > XXXVI.