monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

XXVII.

1  Porro Sigibertus rex, cum videret quod fratres eius indignas sibimet uxores acciperent, et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonium sociarent, legationem in Hispaniam mittit, et cum multis muneribus Brunichildem Athanagildi regis filiam petiit. 2  Erat enim puella elegans opere, venusta aspectu, honesta moribus atque decora, prudens consilio, et blanda colloquio. 3  Quam pater eius non denegans, cum magnis thesauris antedicto regi transmisit. 4  Ille vero congregatis senioribus secum, praeparatis epulis, cum immensa laetitia atque iocunditate eam accepit uxorem. 5  Et quia Arianae legi subiecta erat, per praedicationem sacerdotum, atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit, atque chrismata est, quae in nomine Christi catholica perseverat.