monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 15 > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

XXIII.

1  Nam post mortem Chlothacharii regis Chuni [Al. Hunni] Gallias appetunt, contra quos Sigibertus exercitum dirigit, et gesto contra eos bello, vicit atque fugavit: sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatos meruit. 2  Dum autem cum eis turbatus esset Sigibertus, Chilpericus frater eius Rhemis pervadit, et alias civitates, quae ad eum pertinebant, abstulit. 3  Ex hoc enim inter eos, quod peius est, bellum civile surrexit. 4  Rediens autem Sigibertus victor a Chunis, Suessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodobertum, Chilperici regis filium, apprehendit, et in exsilium transmittit. 5  Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit: quo victo atque fugato, civitates suas in suam dominationem restituit. 6  Theodobertum vero filium illius, apud Ponticonem villam custodiri iussit per annum integrum, quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, dato tamen sibi sacramento, ne unquam contra eum agere deberet: quod postea peccatis facientibus est irruptum.