monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > csg42.103 > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

XVIII.

1  Tunc et Austrapius dux Chramnum meluens, in basilicam sancti Martini confugit: cui tali in tribulatione posito non defuit divinum auxilium. 2  Nam cum Chramnus ita eum constringi iussisset, ut nullus illi alimenta praebere praesumeret, et ita arctius custodiretur, ut nec aquam quidem ei haurire liceret, quo facilius compulsus inedia, ipse sponte sua de basilica sancta periturus exiret: accedens quidam vasculum illi cum aqua semivivo detulit ad potandum. 3  Quo accepto, velociter iudex loci advolavit, ereptumque de manu eius, terrae diffudit. 4  Quod velox Dei ultio, et beati antistitis virtus est subsecuta. 5  Ea namque die iudex, qui ista gesserat, correptus a febre, nocte media exspiravit; nec pervenit in crastinum ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitivi. 6  Post illud miraculum, omnes ei opulentissime quae erant necessaria detulerunt. 7  Redeunte autem in regnum suum rege Chlothachario, magnus cum eo est habitus. 8  Tempore vero eius, ad clericatum accedens apud Sellense castrum, quod in Pictava habetur dioecesi, ordinatur: futurum ut decedente Pientio antistite, qui tunc Pictavam regebat Ecclesiam, ipse succederet. 9  Sed rex Charibertus in aliud vertit sententiam. 10  Denique cum Pientius episcopus ab hac luce migrasset, apud Parisios civitatem Pascentius, qui tunc abbas erat basilicae sancti Hilarii, ei succedit, ex iussu regis Chariberti, clamante Austrapio sibi hunc redhiberi locum: sed parum ei iactati profuere sermones. 11  Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum seditione, quos saepe gravaverat, lancea sauciatus crudeliter vitam finivit. 12  Dioeceses vero suas Ecclesia Pictava recepit.