monumenta.ch > Hieronymus > csg51.46 > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XV. <<<     >>> XVII.

XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Chramnus vero apud Arvernis diversa, ut diximus, exercebat mala, semper adversus Cautinum episcopum invidiam tenens. 2  Eo tempore graviter aegrotavit, ita ut capilli eius a nimia febre deciderent. 3  Habebat autem tunc secum virum magnificum, et in omni bonitate perspicuum, civem Arvernum, Ascovindum nomine qui eum vi ab hac malitia quaerebat avertere, sed non poterat. 4  Habebat enim et Leonem Pictavensem, ad omnia mala perpetranda gravem stimulum, qui secundum nominis sui interpretationem, tanquam leo erat in omni cupiditate saevissimus. 5  Hic fertur quadam vice dixisse, quod Martinus et Martialis confessores Domini nihil fisci iuribus utile reliquissent. 6  Sed statim percussus a virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuus. 7  Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Turonis, celebravitque vigilias, dedit munera: sed non eum respexit virtus consueta; cum ipsa enim qua venerat infirmitate, regressus est. 8  Chramnus autem ab Arverno regressus, ad Pictavis civitatem venit. 9  Ubi cum in magna potentia resideret, seductus per malorum consilium, ad Childebertum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens. 10  Ille vero dolose quidem, sed suscipere illum promittit, quem monere spiritaliter debuerat, ne patri existeret inimicus. 11  Tunc per occultos nuntios inter se coniurati, contra Chlothacharium unanimiter conspirant. 12  Sed nec memor fuit Childebertus, quod quotiescunque adversus fratrem suum egit, semper confusus abscessit. 13  Chramnus vero hoc foedere inito, Lemovicino rediit, et illud, per quod prius ambulaverat in regno patris sui, in sua dominatione redegit. 14  Tunc Arvernus populus infra muros tenebatur inclusus, et diversis infirmitatibus oppressus graviter interibat. 15  Porro Chlothacharius rex duos filios suos, id est Charibertum et Guntchramnum, ad eum dirigit. 16  Qui per Arvernum venientes, audientesque quod in Lemovicino esset, usque ad montem, quem Nigrum nomine dicunt, accedunt, eumque reperiunt. 17  Figentesque tentoria, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res paternas, quas male pervaserat, reddere deberet: sin autem aliud, campum praepararet ad bellum. 18  Cumque ille patri subditum se esse confingeret, diceretque: Omne quod circumivi laxare non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia patris mei cupio retinere. 19  Illi ut praelium hoc inter ipsos diiudicaret, postulant. 20  Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum convenissent, subito exorta tempestas cum gravi coruscatione atque tonitruo, eos ne pugnarent, inhibuit. 21  Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolose per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. 22  Eo enim tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus (Cap. 10 et 14), gerebatur. 23  At illi timentes, cum summa velocitate Burgundiam redierunt. 24  Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens, usque civitatem Cavillonensem venit, eamque obsidens acquisivit. 25  Exinde usque Divionense castrum pertendit, ibique cum die dominico advenisset, quid gestum fuerit dicam. 26  Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cuius in superiori libello memoriam fecimus. 27  Positis clerici tribus libris super altarium, id est Prophetiae, Apostoli atque Evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramno quid eveniret ostenderet: aut si ei felicitas succederet, aut certe si regnare posset, divina potentia declaret; simulque unam habentes conniventiam, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. 28  Aperto ergo primo omnium Prophetarum libro, reperiunt: Auferam maceriam eius, et erit in desolationem: pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem labruscam (Isai. V, 5, 2). 29  Reseratoque Apostoli libro, inveniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte veniet. 30  Cum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus illis superveniet interitus, sicut dolores parturientis, et non effugient (I Thess. V, 2, 3). 31  Dominus autem per Evangelium ait: Qui non audit verba mea, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna (Matth. VII, 27). 32  Chramnus vero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique comedens panem, ad Childebertum pertendit. 33  Infra tamen muros Divionenses non est permissus intrare. 34  Fortiter tunc rex Chlothacharius contra Saxones decertabat. 35  Saxones enim, ut audierunt, per Childebertum commoti, atque indignantes contra Francos superiori anno, exeuntesque de regione sua in Francium venerunt, et usque ad Divitiam civitatem praedas egerunt, nimiumque grave [Al. grande] scelus perpetrati sunt.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Hieronymus > csg51.46 > XVI.