monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 20 > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , X. <<<     >>> XII.

XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Decedente vero apud urbem Turonicam Gunthario episcopo, per emissionem, ut ferunt, Cautini episcopi, Cato presbyter ad gubernandam Turonicae urbis Ecclesiam petebatur. 2  Unde factum est, ut coniuncti clerici, cum Leubaste martyrario et abbate, cum magno apparatu Arvernum properarent. 3  Cumque Catoni regis voluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. 4  Hi vero regredi cupientes, dicunt: Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. 5  Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis praeceptione. 6  At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari praecepit his verbis: Cur nos deseris, bone pater, filios, quos nunc usque educasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? rogamus ne nos relinquas, quos alere consuesti. 7  Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait: Videtis nunc, fratres charissimi, qualiter haec multitudo pauperum me diligit; non possum eos relinquere et ire vobiscum. 8  Istud hi responsum accipientes, regressi sunt Turonis. 9  Cato autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut si contigerit in articulo temporis illius regem mori Chlothacharium, statim eiecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur Ecclesiae. 10  Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit: impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo (Psal. CVIII, 18). 11  Erat enim vanitatis cothurno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. 12  Nam quadam vice conducta pecunia mulierem clamare fecit in ecclesia, quasi per energiam, et se sanctum magnum, Deoque charum confiteri; Cautinum autem episcopum omnibus sceleribus criminosum, indignumque qui sacerdotium debuisset adipisci.