monumenta.ch > Hieronymus > bkeCod.20.3r > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , VI. <<<     >>> VIII.

VII.

1  Igitur cum consensu clericorum ad episcopatum electus, cum adhuc non ordinatus cunctis ipse praecesset, Cautino archidiacono diversas minas intendere coepit, dicens: Ego te removebo, ego te humiliabo, ego tibi multas neces impendi praecipiam. 2  Cui ille: Gratiam, inquit, tuam, domine piissime, habere desidero, quam si mereor, unum tibi beneficium praestabo. 3  Sine ullo enim labore tuo, et absque ullo dolo, ego ad regem pergam, et episcopatum tibi obtinebo, nihil petens, nisi ut promerear gratiam tuam. 4  At ille suspicans eum sibi velle illudere, haec valde despexit. 5  Hic vero cum se cerneret humiliari, atque calumniae subiici, languore simulato, et per noctem civitatem egrediens, Theodobaldum regem petiit, annuntians transitum sancti Galli. 6  Quod ille audiens, vel qui cum eo erant, convocatis sacerdotibus apud Mettensem civitatem, Cautinus archidiaconus episcopus ordinatur. 7  Cum autem venissent nuntii Catonis presbyteri, hic iam episcopus erat. 8  Tunc ex iussu regis traditis ei clericis, et omnibus quae hi de rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eo pergere deberent episcopis et camerariis, Arvernos eum direxerunt. 9  Qui a clericis et civibus libenter exceptus, episcopus Arvernis est datus. 10  Grandes postea inter ipsum et Catonem presbyterum inimicitiae ortae sunt: quia nullus unquam potuit flectere Catonem, ut episcopo suo subditus esset. 11  Nam et divisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii Catoni presbytero: quod eis fuit maximum detrimentum. 12  Cautinus autem episcopus videns eum nulla ratione posse flecti, ut sibi esset subditus, tam ei quam amicis eius, vel quicunque ei consentiebant, omnes res ecclesiae abstulit, reliquitque eos inanes ac vacuos. 13  Quicunque tamen ex ipsis ad eum convertebantur, iterum quod perdiderant, recipiebant.