monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , V. <<<     >>> VII.

VI.

1  Episcopi tamen qui advenerant ad sanctum Gallum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbytero: Videmus quia te elegit pars maxima populorum: veni, consenti nobis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum. 2  Rex vero parvulus est, et si qua tibi ascribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nostra, cum proceribus et primis regni Theodobaldi regis agemus, ne tibi ulla excitetur iniuria; nos quoque (intantum fideliter crede, ut spondeamus pro te) omnia, etiam si damni aliquid supervenerit, de nostris propriis facultatibus id reddituros. 3  At ille cothurno vanae conflatus gloriae, ait: Nostis enim fama currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse ieiuniis, eleemosynis delectatum fuisse, continuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero iugi crebra perstitisse statione nocturna. 4  Nec me Dominus Deus meus patitur hac ordinatione privari, cui tantum famulatum exhibui; nam et ipsos clericatus gradus canonica sum semper institutione sortitus. 5  Lector decem annis fui, in subdiaconatus officio quinque annis ministravi, diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii autem iam honore viginti annis potior. 6  Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igitur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestrae competit, exercete; nam ego canonice assumpturus sum hunc honorem. 7  Haec audientes episcopi, et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt.