monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXVI. <<<    

XXXVII.

1  Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, praeberent. 2  Aves quoque rigore affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. 3  A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginta septem. 4  Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus filius eius pro eo.