monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX. > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Posthaec Childebertus rex in Hispaniam abiit; quam ingressus cum Chlothachario, Caesaraugustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsident. 2  At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circuirent: mulieres quoque amictae nigris palliis, dissoluta caesarie, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. 3  Et ita totam spem suam locus ille ad Domini misericordiam retulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium celebrari: nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum precibus divina misericordia inflecteretur. 4  Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficii. 5  Tunc apprehensum unum de civitate rusticum, ipsi interrogant, quid hoc esset quod agerent. 6  Qui ait: Tunicam beati Vincentii deportant, et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant. 7  Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt: tamen acquisita maxima Hispaniae parte, cum magnis hi spoliis in Gallias redierunt.