monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Guntharium seniorem filium suum ad haec requirenda transmittunt. 2  Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatem abiens, Deas castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit. 3  Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos.