monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam, magnus Dei sacerdos, signis et virtutibus clarus. 2  Sed quia huius pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectioni. 3  Est autem castrum firmissimis muris, in media planitie et satis iocunda compositum, terras valde fertiles habens atque fecundas, ita ut arvis semel scissis vomere, semina iaciantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. 4  A Meridie habet Oscaram fluvium, piscibus valde praedivitem; ab Aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursus portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens: ante portam autem molendinas mira velocitate divertit. 5  Quatuor portae a quatuor plagis mundi sunt positae: totumque aedificium triginta tres turres exornant: murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim: quae cur civitas dicta non sit, ignoro. 6  Habet enim in circuitu pretiosos fontes: a parte autem Occidentis, montes sunt uberrimi, vineisque repleti, quia tam nobile incolis Falernum porrigunt, ut respuant Cabillonum: nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum.