monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XIII. <<<     >>> XV.

XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Mundericus igitur, qui se parentem regium asserebat, elatus superbia, ait: Quid mihi et Theuderico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut illi. 2  Egrediar, et colligam populum meum, atque exigam sacramentum ab eis, ut sciat Theudericus quia rex sum ego, sicut et ille. 3  Et egressus coepit seducere populum, dicens: Princeps ego sum sequimini me, et erit vobis bene. 4  Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis, et honorantes eum ut regem. 5  Quod cum Theudericus comperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe. 6  Dolose enim haec Theudericus dicebat, scilicet ut cum ad eum venisset, interficeretur. 7  Ille vero noluit, dicens: Ite, renuntiate regi vestro, quia rex sum sicut et ille. 8  Tunc rex commoveri iussit exercitum, quo oppressus vi puniretur. 9  Quod ille cognoscens, et se non praevalens defensare, Victoriaci castri muros expetens, cum rebus omnibus in eo se studuit communire, his secum quos seduxerat aggregatis. 10  Igitur commoto exercitu castrum vallat, ac per septem dies obsedit. 11  Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: Stemus fortes, et usque ad mortem pariter dimicemus, et non subdamur inimicis. 12  Cumque exercitus a circuitu in contra iacula transmitteret, nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi. 13  At ille misit quemdam de suis, Aregisilum nomine, dixitque ei: Vides, inquit, quod praevaleat hic perfidus in contumacia sua. 14  Vade, et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. 15  Cum autem egressus fuerit, interfice eum, et dele memoriam eius a regno nostro. 16  Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum fuerat. 17  Dederat tamen prius signum populo, dicens: Cum ego haec et haec locutus fuero, statim irruentes interficite eum. 18  Ingressus autem Aregisilus ait Munderico: Quousque hic resides tanquam unus ex insipientibus? Nunquid poteris diu regi resistere? Ecce ablato tibi cibo, cum te fames oppresserit, ultro egredieris, et traderis in manus inimicorum, et morieris quasi unus ex canibus. 19  Audi potius consilium meum, et subde te regi, ut vivere possis, tu et filii tui. 20  Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: Si egredior, comprehensus a rege interficior et ego, et filii mei, et omnes amici qui mecum sunt congregati. 21  Cui Aregisilus ait: Noli timere, sed si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa, et sta securus coram rege. 22  Ne timeas, sed eris cum eo, sicut prius fuisti. 23  Ad haec Mundericus respondit: Utinam securus sim quod non interficiar. 24  Tunc Aregisilus positis super altarium sanctum manibus, iuravit ei ut securus egrederetur. 25  Dato igitur sacramento, egrediebatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili. 26  Populus autem spectabat a longe aspiciens eum. 27  Tunc pro signo ait Aregisilus: Quid aspicitis tam intente, o populi? Nunquid non vidistis prius Mundericum? Et statim irruit populus in eum. 28  At ille intelligens, ait: Evidentissime cognosco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum. 29  Verumtamen dico tibi, quia periuriis me decepisti, te vivum ultra nullus aspiciet, et emissa lancea in scapulas eius, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. 30  Evaginatoque deinceps Mundericus gladio cum suis, magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exhalavit, interficere quemcunque assequi potuisset, non destitit. 31  Quo interfecto, res eius fisco collatae sunt.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.