monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , IX. <<<     >>> XI.

X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quod certissime Childebertus cognoscens, ab Arvernis rediit, in Hispaniam vero propter sororem suam Chrotechildem dirigit. 2  Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. 3  Nam plerumque procedente illa ad sanctam ecclesiam, stercora et diversos fetores super eam proiici imperabat. 4  Ad extremum autem tanta eam crudelitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret: unde ille maxime commotus, Hispanias appetiit. 5  Amalaricus vero haec audiens, naves ad fugiendum parat. 6  Porro imminente Childeberto, cum Amalaricus navem deberet ascendere, ei in mentem venit multitudinem se pretiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. 7  Cumque ad eosdem petendos in civitatem regrederetur, ab exercitu a portu exclusus est. 8  Videns autem se non posse evadere, ad ecclesiam Christianorum confugere coepit. 9  Sed priusquam limina sancta contingeret, unus emissa manu lancea eum mortali ictu sauciavit, ibique decedens reddidit spiritum. 10  Tunc Childebertus cum magnis thesauris sororem assumptam secum adducere cupiebat: quae nescio quo casu in via mortua est, et postea Parisios allata, iuxta patrem suum Chlodovechum sepulta est. 11  Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum pretiosissima detulit. 12  Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti Evangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro, ac gemmis pretiosis ornata: sed non est passus ea confringi. 13  Cuncta enim ecclesiis et basilicis sanctorum dispensavit, ac tradidit in ministerium.