monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , VII. <<<     >>> IX.

VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Idem vero regressus ad propria, Hermenefridnm ad se data fide securum venire praecepit, quem et honorificis ditavit muneribus. 2  Factum est autem dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo impulsus de altitudine muri ad terram corruit, ibique spiritum exhalavit. 3  Sed quis eum exinde deiecerit, ignoramus: multi tamen asserunt Theuderici in hoc dolum manifestissime patuisse.