monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XLII. <<<    

XLIII.

1  His ita transactis, apud Parisios obiit; sepultusque in basilica sanctorum Apostolorum quam cum Chrotechilde regina ipse construxerat. 2  Migravit autem post Vocladense bellum anno quinto. 3  Fueruntque omnes dies regni eius, triginta anni. 4  Aetas tota, quadraginta quinque anni. 5  A transitu ergo sancti Martini, usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit undecimus annus episcopatus Licinii Turonici sacerdotis, supputantur anni centum duodecim. 6  Chrotechildis autem regina, post mortem viri sui Turonis venit: ibique ad basilicam sancti Martini deserviens, cum summa pudicitia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisios visitans. 7  Explicit liber secundus.