monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.

XLII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum, tam effrenis in luxuria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. 2  Is habebat Farronem consiliarum, simili spurcitia lutulentum: de quo fertur, cum aliquid aut cibi, aut muneris, vel cuiuslibet rei regi allatum fuisset, dicere solitum: Hoc sibi suoque Farroni sufficere. 3  Pro qua re Franci maxima indignatione tumebant. 4  Unde factum est, ut datis aureis sibi armillis, vel baltheis, Chlodovechus, sed totum assimilatum auro (erat enim aereum deauratum sub dolo factum), haec dedit leudibus eius, ut super eum invitaretur. 5  Porro cum exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad cognoscendum transmitteret, reversis nuntiis interrogat, quam valida haec manus foret. 6  Qui responderunt: Tibi tuoque Farroni maximum est supplementum. 7  Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. 8  At ille devictum cernens exercitum suum, fuga labi parat: sed ab exercitu comprehensus, ac ligatis post tergum manibus, in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo perducitur. 9  Cui ille: Cur, inquit, humiliasti genus nostrum, ut te vinciri permitteres? Melius enim tibi fuerat mori. 10  Et elevatam securim capiti eius defixit. 11  Conversusque ad fratrem eius, ait: Si tu solatium [Al. auxilium] fratri tribuisses, alligatus utique non fuisset. 12  Similiter et hunc securi percussum interfecit. 13  Post quorum mortem, cognoscunt proditores eorum, aurum quod a rege acceperant esse adulterum. 14  Quod cum regi dixissent, ille respondisse fertur: Merito, inquit, tale aurum accipit, qui dominum suum ad mortem propria voluntate deducit. 15  Hoc illis quod viverent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent. 16  Quod illi audientes, optabant gratiam adipisci: illud sibi asserentes sufficere si vivere mererentur. 17  Fuerunt autem supradicti reges, propinqui huius: quorum frater, Rignomeris nomine, apud Cenomannis civitatem, ex iussu Chlodovechi interfectus est. 18  Quibus mortuis, omne regnum eorum et thesauros Chlodovechus accepit. 19  Interfectisque et aliis multis regibus, vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit. 20  Tamen congregatis suis, quadam vice dixisse fertur de parentibus, quos ipse perdiderat: Vae mihi, qui tanquam peregrinus inter extraneos remansi, et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid adiuvare. 21  Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem reperire, ut interficeret.