monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Regina vero non cessabat praedicare regi, ut Deum verum cognosceret, et idola negligeret; sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos commoveretur: in quo compulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. 2  Factum est autem, ut confligente utroque exercitu, vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internecionem ruere coepit. 3  Quod ille videns, elevatis ad coelum oculis, compunctus corde, commotus in lacrymis, ait: Iesu Christe, quem Chrotechildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus, victoriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito: ut si mihi victoriam super hos hostes indulseris, et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomini dicatus probasse se praedicat, credam tibi, et in nomine tuo baptizer. 4  Invocavi enim deos meos, sed ut experior, elongati sunt ab auxilio meo: unde credo eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi obedientibus non occurrunt. 5  Te nunc invoco, et tibi credere desidero; tantum, ut eruar ab adversariis meis. 6  Cumque haec diceret, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt. 7  Cumque regem suum cernerent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quaesumus, pereat populus: iam tui sumus. 8  At ille, prohibito bello, coarctatoque populo, cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere.