monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.274 v > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Huius tempore et Evarix rex Gotthorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem. 2  Truncabat passim perversitati suae non consentientes, clericos carceribus subigebat: sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. 3  Nam et ipsos sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. 4  Maxime tunc Novempopulanae, geminaeque Germaniae urbes, ab hac tempestate depopulatae sunt. 5  Exstat hodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quae haec ita loquitur. 6  Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus interiit.