monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.174 > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI.

1  Defuncto autem apud Arvernos Namatio episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus atque religiosus. 2  Et quia eo tempore ecclesia parvam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, quod modo Salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat. 3  Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam daemonibus reperiret, ipsumque principem in modum ornatae mulieris, in throni illius cathedram residentem. 4  Cui ait pontifex: O meretrix exsecranda, non sufficit tibi loca cuncta variis pollutionibus inficere, adhuc et cathedram a Domino consecratam foetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur. 5  Cui ait: Et quia mihi meretricis nomen imponis, multas tibi parabo insidias ob desideria mulierum. 6  Et haec dicens, sicut fumus evanuit. 7  Verumtamen sacerdos tentatus est per commotionem corporis ad concupiscentiam: sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. 8  Ferunt etiam ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus Quadragesimae sanctae recludebat: die autem Coenae dominicae, cum magno psallentio, comitantibus clericis civibusque, ad ecclesiam suam revertebatur. 9  Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituitur, vir secundum saeculi dignitatem nobilissimus, et de primis Galliarum senatoribus: ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. 10  Huius tempore, cum adhuc apud urbem Arvernam Victorius, cuius supra meminimus, moraretur, fuit in monasterio beati Cyrici urbis ipsius abbas, Abraham nomine: qui fide atque operibus Abrahae illius prioris refulgebat, sicut in libro Vitae eius scripsimus.