monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Igitur Childericus Aurelianis pugnas egit; Adouacrius vero cum Saxonibus Andegavos venit. 2  Magna tunc lues populum devastavit. 3  Mortuus est autem Aegidius, et reliquit filium, Syagrium nomine. 4  Quo defuncto, Adouacrius de Andegavo et aliis locis obsides accepit. 5  Britanni de Biturica a Gotthis expulsi sunt, multis apud Dolensem vicum peremptis: Paulus vero comes cum Romanis ac Francis, Gotthis bella intulit et praedas egit. 6  Veniente vero Adouacrio Andegavis, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit. 7  Magno ea die incendio domus ecclesiae concremata est.