monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XI. <<<     >>> XIII.

XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Childericus vero cum esset nimia in luxuria dissolutus, et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere. 2  Illi quoque ob hoc indignantes, de regno eum eiiciunt. 3  Comperto autem quod eum etiam interficere vellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui virorum furentium animos verbis lenibus mollire possit, dans etiam signum quando redire possit in patriam: id est, diviserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam vero amicus eius retinuit, dicens: Quandoquidem hanc partem tibi misero, partesque coniunctae unum effecerint solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis. 4  Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bisinum uxoremque eius Basinam latuit: denique Franci, hoc eiecto, Aegidium sibi, quem superius magistrum militum a republica missum diximus, unanimiter regem asciscunt. 5  Qui cum octavo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occulte Francis, nuntios ad Childericum, cum parte illa divisi solidi quam retinuerat, mittit. 6  Ille vero certa cognoscens indicia, quod a Francis desideraretur, ipsis etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus. 7  His ergo regnantibus simul, Basina illa, quam supra memoravimus, relicto viro suo, ad Childericum venit. 8  Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione venisset, respondisse fertur: Novi, inquit, utilitatem tuam, quod sis valde strenuus: ideoque veni ut habitem tecum; nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem utiliorem te, expetissem utique cohabitationem eius. 9  At ille gaudens, eam sibi in coniugio copulavit: quae concipiens peperit filium, vocavitque nomen eius Chlodovechum. 10  Hic fuit magnus, et pugnator egregius.