monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , IX. <<<     >>> XI.

X.

1  Sed haec generatio fanaticis semper cultibus visa est obsequium praebuisse, nec prorsus agnovere Deum: sibique silvarum atque aquarum, avium, bestiarumque, et aliorum quoque elementorum finxere formas, ipsasque ut Deum colere, eisque sacrificia delibare consueti. 2  O si eorum fibras cordium vox illa terribilis attigisset, quae per Moysem populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii praeter me. 3  Non facies tibi sculptile, neque adorabis omnem similitudinem quae in coelo est, et quae in terra, et quae versantur in aquis: non facies ea, et non coles ea (Exod. XX, 3-5). 4  Et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, ac per nomen eius iurabis (Deut. VI, 13). 5  Quid si intelligere potuissent quae pro vituli conflatilis veneratione Israeliticum populum ultio subsecuta compresserit, cum post epulum et cantica, post luxurias atque saltationes, cum ore immundo proferrent de eodem sculptili: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Exod. XXII, 4): cecidere ex eis viginti quatuor millia hominum. 6  Quid de his qui initiati Beelphegor cum Moabitidibus scortis commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In qua plaga Phinees sacerdos, interemptis adulteris, sedavit furorem Dei (Num. XXV, 1 et 5), et reputatum est illi ad iustitiam (Psal. CV, 31). 7  Quid si et illa eorum auribus illata fuissent, quae Dominus per David intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). 8  Et, Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 4, 8, et Psal. CXXXIV, 15, 18). 9  Vel illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, et qui gloriantur in simulacris suis (Psal. XCVI, 7). 10  Et iterum quod Habacuc propheta testatur, dicens: Quid prodest sculptile quod sculpserunt. 11  Illud finxerunt; illud conflatile fantasma mentium est. 12  Hoc autem productio auri, et argenti, et omnis spiritus non est in eis: Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius universa terra (Habac. II, 18-20). 13  Sed et alius propheta dicit: Dii qui coelum et terram non fecere, pereant a terra et de his quae sub coelis sunt (Ierem. X. 11). 14  Item illic: Haec dicit Dominus, creans coelos, ipse Deus formans terram, et quae in ea sunt: ipse plastes eius, non in vanum fundavit eam, ut habitaretur creavit eam (Isai. XLV, 18). 15  Ego Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo, neque virtutem meam sculptilibus, quae ab initio transiere (Isai. XLII, 8). 16  Et alibi: Nunquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant (Ierem. XIV, 22)? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et novissimus, et absque me non est Deus, et formator, quem ego non noverim. 17  Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. 18  Ipsi sunt testes eorum, quia non vident neque intelligunt, et confundantur in eis: ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus. 19  Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? in prunis et malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. 20  Similiter et artifex lignarius in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri, quasi speciosi hominis habitantis in domo. 21  Succidit lignum, operatus est, fecit sculptile, et adoravit ut deum: clavis et malleis compaginavit, ut non dissolvatur. 22  Portata tolluntur, quia incedere non valent: reliquum vero ligni, factum est hominibus in focum, et calefacti sunt. 23  Ex alio vero deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adoravit illud, et obsecrat dicens: Libera me, quia deus meus es tu. 24  Medietatem eius igni combussi, et coxi super carbones eius panes; coxi carnes, et comedi, et de reliquo eius idolum faciam. 25  Ante truncum ligni procidam: pars eius cinis est. 26  Cor insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam: neque dicit, forte mendacium est in dextra mea (Isai. XLIV, 6-20). 27  Haec autem Francorum generatio non intellexit primum, intellexerunt autem postea, sicut sequens historia narrat.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. > X.