monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , V. <<<     >>> VII.

VI.

1  Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sancti Paschae vigilia, ad Mettensem urbem, reliqua depopulando, perveniunt, tradentes urbem incendio, et populum in ore gladii trucidantes, ipsosque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. 2  Nec remansit in ea locus inustus, praeter oratorium beati Stephani primi martyris ac levitae. 3  De quo oratorio, quae a quibusdam audivi, narrare non distuli. 4  Aiunt enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse se virum fidelem in visu, quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo, beatum levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: Oro, domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensem urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est in quo parvitatis meae pignora continentur: sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. 5  Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio; saltem vel hoc oratorium non cremetur. 6  Cui illi aiunt: Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio. 7  Pro urbe vero non obtinebimus, quia Dominicae sanctionis super eam sententia iam processit. 8  Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo: ideo civitas haec cremabitur incendio. 9  Unde procul dubio est, quod horum obtentu urbe vastata, oratorium permansit illaesum.