monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

XXXIX.

1  Apud Arvernos vero post Stremonium episcopum praedicatoremque, primus episcopus Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae iuxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis religiose vivebat. 2  Vacabant enim ambo orationi, eleemosynis, atque operibus bonis. 3  Cumque haec agerent, livor inimici, qui semper est aemulus sanctitati, commovetur in feminam: quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam efficit. 4  Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. 5  Cumque obserata omnia reperisset, pulsare fores ecclesiae domus coepit, ac voces huiusmodi dare: Quousque sacerdos dormis? quousque ostia clausa non reseras? cur coniugem spernis? cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne tentet vos Satanas. 6  Ecce ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprium vas recurro. 7  Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. 8  Iubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitu eius discedere iubet. 9  Dehinc tardius ad se reversus, et de perpetrato scelere condolens, acturus poenitentiam, dioecesis suae monasterium expetit: ibique cum gemitu ac lacrymis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus; qui impleto vitae cursu migravit a saeculo. 10  Nata est enim ab hoc concubitu filia, quae in religione permansit. 11  Ipse quoque sacerdos cum coniuge et filia in crypta Cantobennensi, iuxta aggerem publicum est sepultus. 12  In cuius loco Legonus episcopus subrogatur.