monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Igitur cum Gratianus imperator destitutam cerneret esse rempublicam, Theodosium collegam imperii facit. 2  Hic Theodosius omnem spem suam atque fiduciam in Dei misericordiam ponit. 3  Qui multas gentes non tam gladio, quam vigiliis et oratione compescuit, rempublicam confirmavit Constantinopolim urbem victor ingressus est. 4  Maximus vero cum per tyrannidem oppressis Britannis sumpsisset victoriam, a militibus imperator creatus est. 5  In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. 6  Ad hunc Maximum beatus Martinus iam episcopus venit. 7  In loco ergo Gratiani, Theodosius ille qui totam spem in Deum posuerat, totum suscipit imperium. 8  Qui deinceps divinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit.