monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

XXXVII.

1  Post mortem autem Valentiniani, Valens integri successor imperii, monachos ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari. 2  Posthaec, bellum saevissimum in Thracia Romani gessere: in quo tanta strages fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedibus fugerent. 3  Cumque a Gotthis internecione maxima caederentur, et Valens fugeret sagitta sauciatus, parvum tugurium ingressus, imminentibus hostibus, super se incensa casula, optata caruit sepultura. 4  Sicque ultio divina ob sanctorum effusum sanguinem, tandem emissa processit. 5  Huc usque Hieronymus: ab hoc vero tempore, Orosius presbyter plus scripsit.