monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.375 > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

XXXV.

1  Sub Constantis autem imperio, Iacobus Nisibenus fuit, ad cuius preces inclinatae aures divinae clementiae, multa pericula a civitate eius repulerunt. 2  Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate reperitur. 3  Nono decimo Constantii iunioris anno, Antonius monachus transiit, centesimo quinto aetatis suae anno. 4  Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus, suasu haereticorum exsilio deputatur: ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit, qui quarto exsilii anno eum absolvi iubens, ad propria redire permisit.