monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. 2  Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocletiani pax reddita fuisset Ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur, parentibus gentilibus, non tamen infimis. 3  Hic Constantinus anno vicesimo imperii sui, Crispum filium veneno, Faustam coniugem calente balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse volnissent. 4  Huius tempore venerabile crucis Dominicae lignum per studium Helenae matris eius repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. 5  Usque hoc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius. 6  A vicesimo primo enim eius imperii anno, Hieronymus presbyter addidit, indicans Iuvencum presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.