monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.216 > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Vigesimo septimo loco, Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt. 2  Tunc Romam Cornelius, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt. 3  Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu, Gallias pervagavit. 4  Hic autem Chrocus multae arrogantiae fertur fuisse: qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut diximus, Alamannorum gentem, universas Gallias pervagatur, cunctasque aedes, quae antiquitus fabricatae fuerant, a fundamentis subvertit. 5  Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galatae vocant, incendit, diruit, atque subvertit. 6  Miro enim opere factum fuit atque firmatum, cuius paries duplex erat. 7  Ab intus enim de minuto lapide; a foris vero quadris scalptis fabricatum fuit. 8  Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. 9  Intrinsecus vero marmore ac musivo variatum erat. 10  Pavimentum quoque aedis marmore stratum, desuper vero plumbo tectum.