monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Beatus Petrus apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam aggreditur, ibique praedicans, multis virtutibus manifestissime Christum esse Dei Filium comprobavit. 2  Ab illis enim diebus Christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. 3  Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antiqui serpentis invidia, et totis se imperatoris praecordiis immittit saeva malignitas. 4  Nam Nero ille luxuriosus, vanus atque superbus, virorum succuba, et rursus virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quarumque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae molem, primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. 5  Habebat enim secum Simonem Magum, virum totius malitiae, et omnis magicae artis magistrum. 6  Hoc eliso per apostolos Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, quod Christum Filium praedicarent, et idola adorare contemnerent, Petrum cruce, Paulum gladio iubet interfici. 7  Ipse quoque excitatam super se seditionem fugere tentans, quarto ab urbe lapide propria se manu interfecit. 8  Tunc et Iacobus frater Domini, et Marcus evangelista, pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. 9  Primus tamen omnium hanc viam levita Stephanus et martyr intravit. 10  Magna post Iacobi apostoli necem Iudaeos calamitas assecuta est. 11  Nam adveniente Vespasiano, et templum incensum est, et sexcenta millia Iudaeorum eo bello, gladio et fame affecta sunt. 12  Domitianus autem secundus post Neronem in Christianos saevit; Ioannem apostolum in insulam Pathmos relegat in exsilium, et diversas crudelitates in populos agitat. 13  Post cuius mortem, beatus Ioannes apostolus et evangelista de exsilio rediit: qui senex et plenus dierum, perfectaeque in Deum vitae, vivens se deposuit in sepulcro. 14  Hic fertur non gustare mortem, donec iterato Dominus iudicaturus adveniat, ipso in Evangeliis ita dicente: Sic eum volo manere donec veniam (Ioan. XXI, 21).