monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Domino autem Deo nostro Iesu Christo poenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente, vel coeleste regnum cunctis gentibus promittente, atque prodigia et signa per populos operante: hoc est, dum de aquis vina profert, dum febres exstinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessos ab immundis spiritibus liberat, dum leprosos miserabili turpentes cute reformat: haec dum et alia signa multa faciens, manifestissime se Deum populis esse declarat. 2  In Iudaeis ira succenditur, in vidia exagitatur, ac mens de sanguine prophetarum pasta, ut Iustum interimat iniuste molitur. 3  Ergo ut veterum vatum complerentur oracula, a discipulo traditur, a pontificibus inique condemnatur, a Iudaeis illuditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus emisso spiritu custoditur. 4  His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Iesum Filium Dei confessi sunt.