monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.

XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Ergo ne videamur unius tantum Hebraeae gentis habere notitiam, reliqua regna, quae, vel quali Israelitarum fuerint tempore, memoramus. 2  Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assyrios; Sicyoniis, Europs; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dynastian vocabant. 3  Tempore Moysi, apud Argivos regnabat septimus Tropas: in Attica Cecrops primus; apud Aegyptios, Cenchris duodecimus, qui et in mari obrutus est Rubro; apud Assyrios, sextus decimus Agatadis: apud Sicyonios Maratis. 4  Tempore vero Salomonis, quando regnabat super Israel, apud Latinos quintus regnabat Silvius; Lacedaemoniis, Festus; Corinthiis, secundus Oxion; Aegyptiorum, Thephei. 5  Centesimo vicesimo sexto anno super Assyrios, Eutropes; Atheniensibus, secundus Agasastus. 6  Tempore quo Amon regnabat super Iudaeam, quando captivitas in Babyloniam abiit; Macedoniis praeerat Argeus; Lydorum, Gyges; Aegyptiorum, Vafres; apud Babyloniam, Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum, sextus Servius Tullus.