monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Post cuius transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur. 2  Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. 3  Posthaec per Samuelem, regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postulantes, accipiunt primum Saul, deinde David. 4  Ab Abraham ergo usque ad David generationes quatuordecim, id est, Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, Booz, Obeth, Iesse, David. 5  David autem genuit Salomonem de Betsabee. 6  Is per Natham prophetam fratrem suum, et matrem in regno evectus est.