monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23 > sectio 11 > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , V. <<<     >>> VII.

VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cumque multiplicati homines dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Sennaar gramineum reperiunt campum. 2  In quo aedificantes civitatem, turrem quae coelos attingeret, nituntur struere. 3  Quorum vanam cogitationem simul et linguam, ipsosque confutans Deus, per mundum late patentem in universa terra dispersit: vocatumque est nomen civitatis, Babel, hoc est, Confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum. 4  Haec est Babylonia a Nembroth gigante aedificata filio Chus. 5  Et, sicut Orosii narrat historia, mira campi planitie in quadrum disposita est: murus eius ex coctili latere infuso bitumine, in latum habet cubitos quinquaginta, altitudinis cubitos ducentos, in circuitu stadia quadringenta septuaginta. 6  Unum stadium habet aripennes quinque. 7  Vicenae quinae portae per unumquodque latus sitae sunt, quae faciunt centum. 8  Harum portarum ostia mirae magnitudinis, ex aere fusili sunt formata. 9  Multa et alia de hac civitate idem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuisset honestas aedificii, attamen victa atque subversa est.