monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , IV. <<<     >>> VI.

V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Habebat ergo Noe post diluvium tres filios Sem, Cham, et Iafeth. 2  De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham, et de Sem. 3  Et, sicut ait vetus historia, ab his disseminatum est genus humanum sub universo coelo. 4  Primogenitus vero Cham, Chus. 5  Hic fuit totius artis magicae, imbuente diabolo, et primus idololatriae adinventor. 6  Hic primus statuunculam adorandam diaboli instigatione constituit: qui et stellas, et ignem de coelo cadere, falsa virtute, hominibus ostendebat. 7  Hic ad Persas transiit. 8  Hunc Persae vocitavere Zoroastrem, id est viventem stellam. 9  Ab hoc etiam ignem adorare consueti, ipsum divinitus igne consumptum ut deum colunt.