monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg75.695 > Prologus.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. <<<     >>> I.

Prologus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, Ecclesiarum cum haereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui legerit, me non dubitet esse catholicum. 2  Illud etiam placuit propter eos, qui appropinquante mundi fine desperant, ut collecta per chronicas vel per historias anteriorum annorum summa, explanetur aperte quot ab exordio mundi sint anni. 3  Sed prius veniam a legentibus precor, si aut in litteris, aut in syllabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum imbutus. 4  Illud tantum studens, ut quod in Ecclesia credi praedicatur, sine aliquo fuco aut cordis haesitatione retineam: quia scio peccatis obnoxium, per credulitatem puram obtinere posse veniam apud nostrum pium Dominum. 5  Credo ergo in Deum Patrem omnipotentem. 6  Credo in Iesum Christum filium eius unicum, Dominum Deum nostrum, natum a Patre, non factum; non post tempora, sed ante cunctum tempus, semper fuisse cum Patre. 7  Nec enim Pater dici potuerat, nisi haberet Filium; neque Filius esset, si Patrem utique non haberet. 8  Illos vero qui dicunt, Erat quando non erat, exsecrabiliter renuo, et ab Ecclesia segregari contestor. 9  Credo Christum hunc Verbum esse Patris, per quem facta sunt omnia. 10  Hunc Verbum carnem factum credo, cuius passione mundus redemptus est; et humanitatem, non deitatem subiacuisse passioni credo. 11  Credo eum die tertia resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse in coelos, sedere ad dexteram Patris, venturum ac iudicaturum vivos et mortuos. 12  Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non minorem, et quasi ante non esset, sed aequalem, et semper cum Patre et Filio coaeternum Deum, consubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum essentia, ut nunquam sine Patre fuisse vel Filio, neque minorem Patre vel Filio. 13  Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum; et aliam quidem personam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti. 14  In qua Trinitate unam deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse confiteor. 15  Credo beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. 16  Credo animam immortalem, nec tamen partem habere deitatis. 17  Et omnia quae a trecentis decem et octo episcopis Nicaeae constituta sunt, credo fideliter. 18  De fine vero mundi ea sentio quae a prioribus didici. 19  Antichristus vero primum circumcisionem iuducet, se asserens Christum: deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancto (Matth. XXIV, 15). 20  Sed diem illam omnibus hominibus ignorari, ipse Dominus manifestat dicens: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). 21  Sed et hic respondebimus haereticis, qui nos impugnant, asserentes minorem esse Filium Patre, qui hanc diem ignoret. 22  Cognoscant ergo hunc Filium Christianum populum nuncupatum, de quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios (II Cor. VI, 13). 23  Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, numquam ei angelos praeposuisset. 24  Sic enim ait: Neque angeli caelorum, neque Filius; ostendens non de Unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse. 25  Noster vero finis, ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit. 26  De supputatione vero huius mundi evidenter Chronicae Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronymi presbyteri proloquuntur, et rationem de omnium annorum serie pandunt. 27  Nam et Orosius diligentissime haec inquirens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum collegit. 28  Hoc etiam et Victorius, cum ordinem Paschalis solemnitatis inquireret, fecit. 29  Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exemplaria sequentes, cupimus a primi hominis conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium, usque ad nostrum tempus cunctam annorum congeriem computare. 30  Quod facilius adimplebimus, si ab ipso Adam sumamus exordium.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. <<<     >>> I.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg75.695 > Prologus.