monumenta.ch > Gregorius Magnus > ut graviora subtrahantur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. <<<     >>> XXXIX [ Al. LXIII]. Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.

CAPUT XXXVIII [ Al. LXII.] Quod aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed quia plerumque dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit; ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur.
2 Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam quod existit contrarium crescat tolerandum praedicatori est, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere.
3 Quod cum agit, non morbum exaggerat, sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, vitam servat, ut exquirendae salutis congruum tempus inveniat.
4 Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, iamiamque pene superantis luxuriae stimulis premitur, qui huius pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur: in quo nimirum unum vitium nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur.
5 Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit? Tolerandum nunquam est ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria exstinguat.
6 Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3).
7 Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas huius mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur.
8 Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem vitaret simul et laudem; praedicator egregius ei, admonendo aliquid obtulit, et aliquid tulit.
9 Concedendo enim lenia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore tolleretur.