monumenta.ch > Gregorius Magnus > cum divinis iudiciis non reluctantur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , , V. De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt. <<<     >>> VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.

CAPUT VI. Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis iudiciis non reluctantur.

1 Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur.
2 Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est.
3 Neque enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit.
4 Sed divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si iam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.