monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XX . <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui factus est ut nullum timeret.
2 Sic quidem factus est per naturam, ut conditorem suum caste timere debuisset, timore videlicet sobrio et securo; non timore quem foras charitas mittit, sed timore, qui in saeculum saeculi permanet, id est quem charitas gignit. Aliter enim timet coniugem uxor amans, aliter dominum ancilla peccans. Sic ergo fuerat iste conditus, quatenus timore laeto auctorem suum et amans metueret, et metuens amaret. Sed sua perversitate talis factus est, ut nullum timeret. Ei quippe a quo conditus fuerat subesse despexit. Ita enim Deus super omnia est, ut ipse sub nullo sit. Leviathan vero iste eius celsitudinis culmen aspiciens, ius perversae libertatis appetit, ut et praeesset caeteris, et nulli subesset, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo. Cuius eo ipso similitudinem perdidit, quo esse ei superbe similis in celsitudine concupivit. Qui enim charitatem eius imitari debuit, subditus ambiit eius celsitudinem, et hoc quod imitari poterat, amisit elatus. Celsus nimirum esset, si ei qui veraciter celsus est, inhaerere voluisset. Celsus esset, si participatione verae celsitudinis contentus fuisset. Sed dum privatam celsitudinem superbe appetiit, iure perdidit participatam. Relicto enim eo cui debuit inhaerere principio, suum sibi appetiit quodammodo esse principium. Relicto eo qui vere illi sufficere poterat, se sibi sufficere posse iudicavit; et tanto magis infra se cecidit, quanto magis se contra gloriam sui conditoris erexit. Nam quem exaltabat libera servitus, deiecit captiva libertas. Qua libertate nunc ut nullum timeat effrenatur, sed ipsa graviter effrenatione restringitur. Superno enim iudicio cuncta mirabiliter ordinante, vinxit illum libertas quam appetiit, quia nunc omnimodo non timens omnibus suppliciis subiacet, qui elementis etiam superesse poterat, si unum quem debuit timere voluisset. Unum profecto timeret omnia possidens, qui nunc unum non timens omnia patitur.
3 Factus est ergo ut nullum timeret, nullum videlicet, quia nec Deum, sed neque hoc quod passurus est metuit. Cui nimirum felicius fuerat timendo vitare supplicia quam non timendo tolerare. Appetitum itaque celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut iam per duritiam se male egisse non sentiat, qui praeesse per gloriam quaerebat. Nam quia ius quaesitae potestatis non obtinuit, quasi quoddam superbiae suae remedium insaniam insensibilitatis invenit; et quia provectu transgredi cuncta non potuit, despectu se contra cuncta praeparavit. Cuius adhuc superbia studiose describitur, cum protinus subinfertur: