monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XIX . <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW APPARATUS

1 Non est super terram potestas quae comparetur ei.
2 Potestas eius super terram cunctis eminentior perhibetur, quia etsi actionis suae merito infra homines cecidit, omne tamen humanum genus naturae angelicae conditione transcendit. Quamvis enim internae felicitatis beatitudinem perdidit, naturae tamen suae magnitudinem non amisit, cuius adhuc viribus humana omnia superat, licet sanctis hominibus meritorum suorum deiectione subiaceat. Unde et eisdem sanctis contra hunc decertantibus eo retributionis suae meritum crescit, quo ille ab eis vincitur qui per naturae potentiam quasi iure se hominibus superesse gloriatur. Sequitur: