monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XV . <<<     >>> XVII

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
2 Quid per mare nisi vita saecularium, quid per profundum, nisi altae et abditae eorum cogitationes exprimuntur? Quod profundum mare Leviathan iste quasi ollam facit fervescere, quia nimirum constat, quod persecutionis extremae tempore contra electorum vitam studeat animos reproborum per flammam crudelitatis excitare. Tunc profundum mare quasi olla fervescit, cum corda dilectorum saeculi valido ardore succendit, et quae hoc pacis tempore intra suam malitiam clausa latuerunt, tunc in aestum immanissimae persecutionis ebulliunt, ac per abruptam crudelitatis apertae licentiam ea quae diu presserant odia antiqui livoris exhalant. Quia autem pestifero errore persuasi, sic in istis famulantur Antichristo, ut tunc verius praebere se aestiment obsequium Christo, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, apte subiunxit: