monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XI . <<<     >>> XIII .

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quasi stipulam aestimabit malleum.
2 Ac si diceret: Etiam pondus eius animadversionis despicit, quae se per supplicium desuper veniens ferit. In Scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc delinquentium culpae feriuntur; aliquando vero percussio coelestis accipitur, qua vel electi supernos ictus sentiunt, ut a pravis itineribus corrigantur, vel iusta ira reprobos percutit, ut iam supplicia aeterna praeveniens, quid etiam in posterum mereantur ostendat. Nam quia appellatione mallei antiquus hostis exprimitur, propheta testatur, cum super eum vim extremi iudicii contemplatur, dicens: Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Ac si dicerei: Eum per quem vascula sua Dominus in ministerii usum formanda percutit, quis perpendat quo turbine, veniente extremo iudicio, in aeterna damnatione confringit? Rursum per malleum percussio coelestis exprimitur, quod Salomone templum aedificante signatur, cum dicitur: Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est, et malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. Quid enim domus illa nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cuius aedificationem electorum animae, quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic iam disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis iuxta meritum congruis disponamur. Hic enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione veniamus. Hic malleus, hic secucuris, hic omnia tunsionum resonant ferramenta. In domo autem Dei nulli ictus audiuntur, quia in aeterna patria omnes iam percussionum strepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit. Nequaquam securis incidit, quia receptos interius nulla foras severitatis sententia proiicit. Nequaquam ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra iam flagella sentiuntur. Quia ergo per malleum desuper venientem coelestis pondus percussionis exprimitur, quid est quod Leviathan iste malleum despicit, nisi quod supernae animadversionis ictus formidare contemnit? Et quasi stipulam malleum deputat, quia ad iustae irae se pondera velut contra terrores levissimos parat. Unde et adhuc expressius subditur: